- PELLICANUS Conradus
- PELLICANUS ConradusRubeaci, in Alsatia, natus A. C. 1478. ex primis fuit, qui linguam Hebraicam (ipse ἀυτοδίδακτος) inlucem revocârunt: cum Capnione, qui primus in germania hanc linguam excolere coepit, Tubingae ei incubuit. Postea Franciscanorum Basiliensium Guardianus fuit, sed sub exortum Euangelii Solem cucullâ amandatâ, Christum sequutus, Theologico studio plurimum contulit: dein post Iacobi leporini obitum, A. C. 1526. Tigurum evocatus, publice ibi Theologiam, Graecamque linguam docuit: et suis in omnes Vet. Testam. libros Commentariis doctrinam Euangelicam multum promovit. Habentur opera eius 7. Volumin. fol. Tiguri impressa, A. C. 1537. Sacrarum literarum peritissimus, Interpres, et Hebr. linguae primus fere apud Christianos Professor, Humfr. in vita Iuelli. Vir candidus, sincerus, integer, ab ostentatione omni alienissimus, Melch. Adami in eius vita. Obiit Tiguri A. c. 1556. aetat. 78. Pictus est ab Holbenio, imaginique hoc tetrastichon subiunctum legitur:Bis septem lustris, vixi, et quinque insuper annos:Fatidico quare cum Simeone precor:Nunc in pace tuum Deus ô! dimitte Ministrum,Detur et in Christi regna redire tus!Vide et Anton. Teissier Elogior. Part. 1. ubi inter alia, sub initium saeculi proxime elapsi, Ecclesiasticos tam rudes fuisse, Pellicanum dixisse saepius refert, ut in tota Germania nullum N. Testam. Graecum exemplar inveniri potuerit, sed primum, quod vidisset, ex Italia allatum esse.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.